Latin
QVERCVS
René Rapin, Hortorum libri IV 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
Truncum durus arat libro septemplice cortex,
Ingensque ingenti de corpore constitit arbos;
Ipsi, quam laeso pro numine, terra tonanti
Deuouet: vnde Deo quercus sacra, cuius opaca
Primi mortales glandem fregere sub vmbra.
Quamquam sacra Ioui sit quercus, &illius vmbrae
Constet honos, paueat tamen alto vertice in auras
Cum tollit se se. Nam sicubi forte rubenti
Tela manu quatit insultans, tonitruque corusco
Iupiter, illius frontem quatit igne superbam:
Dum parcit myrto bonus, indulgetque myricae
Nunc porro reliquas nemoris describere partes
Persequar. Accedant fagis, &quercubus, vlmi,
Et tiliae: nec erunt siluis frondentibus alni
Indecores, &acer ligno bicolore notatum,
Et quae per montes ramis vberrima pinus
Frondosae laetum praetendit frontis honorem,
Nec non &mixtae corylis fruticantibus orni,
Et cornus teres arbor, &Oryciae terebinthi,
Et piceae, &loti, &salices, &idonea bello
Fraxinus; at longe betulas, taxosque repelle.
Ne propius
Supremos pinus montes, abiesque coronet,
tectis taxum
Per siluam inculti teneant media omnia vepres,
sine. Virg. 4.
Georg.
Et dumi, tantum de spinis laedere nati.
Arua nuces habeant late, camposque patentes,
Et quae fraenando in cellis dant vincula Baccho
Castaneae ingentes, &iuniperi hirsutae.
κάστανον ἢ πνες διὸς βάλα