Latin · Dactylic hexameter
QVERCVS
René Rapin, Hortorum libri IV 46
Unproofread scanNot analysed yet
Aut rectos seriem in versus differre docebat.
Arboris immensae crescit ramosa propago,
Et docet in similes stirpem sobolescere ramos:
Verum aliae obturbant aliis, ni forte serendum
In partes iusto dirimas discrimine campum.
Ipsaque, Threiicio vati quae tenderet vmbram
Vimus digna fuit, cum valle rediret Auerna:
Et se se ad superos rapta bis coniuge ferret.
Arduus ad gelidum mons est Rhodopeius Hebrum:
Monte super, cytharam simul impulit, vmbra comantes
Densa simul ramos praetendit, &vndique multa
Arbore componit subitum nemus: adfuit ilex,
Et platani, &salices, &odoriferae cyparissi.
Vna tamen reliquas super ambitiosa sorores,
Vimus tollebat sese, vitemque maritam
Vati ostendebat, qua non spernenda moneret
Connubia: at plantae monitus neglexit amicae.
Namque viro fatale fuit, socialis honorem
Vitauisse thori, atque omnes spreuisse maritas.
Nec tiliam faciles quae det spatiantibus vmbras,
Et caput alta ferat, spernat plantare; sed inter
Plantandum, memori veniat sub mente Philemon,
Nec non Baucis anus, casti quos foedere lecti,
Et pietas &amor, tecto sub paupere, quondam
lunxerat: hospitio susceptus Iupiter ambos,
Annorum iam mole graues, &inutilis aeui,
In virides mutat tilias: hinc sexus vterque
Seruatus tiliae, quae mas, &foemina nunc est.
Torno planta habilis, nemori nec tarda parando.