# Hortorum libri IV 46

René Rapin, Hortorum libri IV, QVERCVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/46

Aut rectos seriem in versus differre docebat.
Arboris immensae crescit ramosa propago,
Et docet in similes stirpem sobolescere ramos:
Verum aliae obturbant aliis, ni forte serendum
In partes iusto dirimas discrimine campum.
Ipsaque, Threiicio vati quae tenderet vmbram
Vimus digna fuit, cum valle rediret Auerna:
Et se se ad superos rapta bis coniuge ferret.
Arduus ad gelidum mons est Rhodopeius Hebrum:
Monte super, cytharam simul impulit, vmbra comantes
Densa simul ramos praetendit, & vndique multa
Arbore componit subitum nemus: adfuit ilex,
Et platani, & salices, & odoriferae cyparissi.
Vna tamen reliquas super ambitiosa sorores,
Vimus tollebat sese, vitemque maritam
Vati ostendebat, qua non spernenda moneret
Connubia: at plantae monitus neglexit amicae.
Namque viro fatale fuit, socialis honorem
Vitauisse thori, atque omnes spreuisse maritas.
Nec tiliam faciles quae det spatiantibus vmbras,
Et caput alta ferat, spernat plantare; sed inter
Plantandum, memori veniat sub mente Philemon,
Nec non Baucis anus, casti quos foedere lecti,
Et pietas & amor, tecto sub paupere, quondam
lunxerat: hospitio susceptus Iupiter ambos,
Annorum iam mole graues, & inutilis aeui,
In virides mutat tilias: hinc sexus vterque
Seruatus tiliae, quae mas, & foemina nunc est.
Torno planta habilis, nemori nec tarda parando.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
