# Hortorum libri IV 50

René Rapin, Hortorum libri IV, FRAXINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/50

Portet & ipsa frequens placandae rustica pubes
Liba Pali, si forte Deam vicinia laesit,
Aut ramo imprudens lucum spoliaris opaco:
Illa furit, si dij non obseruentur agrestes.
Nec noua defodere in terram virgulta, neque altis
Cessandum veteres ferro decidere ramos
Arboribus, prolemque aliam supponere lapsis.
Et tibi sunt statuenda loco plantaria certo,
Vnde genus siluam possis differre per omnem,
Atque nouo populo gentem reparare caducam.
Ipsa proinde omnem per agrum tibi crebra iuuentus
Exultet, veniat quae sedibus haeres auitis.
Dumque vacas nemori curando, vmbraeque parandae,
Plantandis te non postremam impendere curam
Τὰ στεφάνωμα
ηκὰ τῆς δένEdico arbustis, horti decor vnde petendus, δρων, καὶ ἀεί

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
