Latin
FRAXINVS
René Rapin, Hortorum libri IV 53
Unproofread scanNot analysed yet
Et dociles fundi, longa propagine, ramos
Explicet, &ramis flores bene olentibus addat:
Vnde &ament se se molles ornare puellae,
Atque ipsae matres aras, ac templa coronent.
Ipsa quoque externi passim ne copia desit
Gelsimini, seu quod per valles flores Iberas,
Seu Lusitam quod pallet sidere caeli,
Siue quod extremis per pontum affertur ab Indis,
Omnibus his species sua certa, suique colores.
Sed non vlla magis fontes ornabit, &hortos
Vmbra, Arlantiaci quam quae viret arboro mali