# Hortorum libri IV 55

René Rapin, Hortorum libri IV, CITRVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/55

Sunt interdum aliis, quos ora offensa recusent,
Quanquam cor fouet is, qui linguam torquet amaror.
Sunt alij gustu mites: Limonia qualem
Gens habet, Hetrusco quae laudatissima rure.
Et Lusitanis malum quod venit ab oris.
Est etiam pomum, cui primum Aurantia nomen
Vrbs fecit Dircaea, sub Actaeo Aracyntho.
Ipsa quidem citris sunt longe Aurantia mala
Pelle magis molli, & magis vbere rorida succo:
His sola diuersos faciunt diuersa sapores.
At super aurifero memorant quae plurima pomo
Carminibus Graij vates, ne quaerere cura:
Vt quondam Hesperidum fuerit cultura Sororum,
Ad magnum Atlantem, Mauri sub littore ponti;
Vt ferus in telis, & caesi pelle leonis,
Alcides per vim dites irruperit hortos;
Pomaque sopito male custodita draconi,
Primus Auentino victor sub monte locarit,
Ruraque citrigenis repleuerit Itala ramis:
Nam sunt multa & adhuc, quorum te cura requirat.
Vt teneras myrtos, & purpuream rhododaphnen,
Auricomo nemori, ac pomis flauentibus addas,
Et suus est illis etiam decor, & sua forma:
Ipsi autem imprimis, diuûm de munere, myrto.
Et quondam, vt fama est, cùm primas aurea myrtos
Plantaret Venus, vmbrosi sub vallibus Idae,
Nuda cohors illas circum ludebat Amorum,
Lucentem ad Lunam, purae per tempora noctis.
Quippe Venus myrtum, plantis ex omnibus, vnam
ψόδε μετὰ βάροις, σπίρμα ἔχον ἀπίῳ ὀειμός. Diosc. Metamorp. Quid. lib. 4. Μυροίνη πολλὴν ἔμποιῶ ψωδιαν τῷ ὔπῳ. Florentini γιωπ. XI.
MYRTVS. Myrtus Veneri sacra ex Plin. I. 12. c. 1. Plutar. in Probl. c. 19. Pausanias in EliaIpsa sibi optauit quondam, propriamque dicauit, cis. Formosae Non aliam ob causam, sua velant simplice myrto, myrtus Ve
Tempora nuptae omnes, ad solemnes hymenaeos.
neri. Virg.
Ecl.
Ipsa deum regina, toris praeferta maritis,
Παρθενία
μύρτα χαρίaediferas adhibet, sacra ad mysteria, myrtos. των κηπεύμα
Hinc etiam Elysiis in vallibus, omnis amantum
6. Aristoph.
in auibus.
Turba suas & habet myrtos, & myrtea circum
Sylua tegit, quos non vel amor post fata reliquit,
Virgil. in
lib. 6. Aen.
Phaedramque, tristemque Procrin, moestamque Eryphylen. Triumphans Is non vnus honos myrto, sibi victor ouantem de Sabinis Illâ nectebat quondam de fronde coronam Posth. Tudertus priTudertus, victisque prior de more Sabinis, mus omnium Imposuit capiti myrtum, inseruitque triumphis. ouans ingressus vrbem Ipsa arbos trunco est humili, nec vertice celso, myrto coronatus. Plin.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
