Latin · Dactylic hexameter
RHODODA
René Rapin, Hortorum libri IV 58
Unproofread scanNot analysed yet
Vallibus irriguis, &fontes propter amoenos,
Floret odoratis laurus pulcherrima baccis,
Nobilis aeternae cui gloria frondis obumbrat.
Nec quis, dotibus his, natam de stirpe pudenda
Esse putet: magno de flumine, maxima quondam
Edita virgo fuit, summi nurus esse tonantis
Quae poterat: si forte Deo contenta marito,
Audisset primos Phoebi victoris amores.
Ille humeros pharetra insignis, spolioque superbus
Pythonis, meritoque suo, quaerebat amari.
Felix virgo, dei thalamos si forte rogantis,
Solis equis, caeloque omni dotanda, tulisset.
Quanquam caelestis spreuit dum vota mariti,
Grande tulit pretium, seruatum nympha pudorem,
Quosque ipso Phoebi de munere laurus honores
Arbor habet: quòd sit toties clamata theatris,
Tarpeiique louis postes figenda sub altos,
Summa suis late Capitolia frondibus ornet,
Augustasque fores ramis praetendat opacis.
Tu sacros Phoebi tripodas, tu sidera sentis,
Et casus aperis rerum praesaga futuros.
Te iuuat armorum strepitus, clangorque tubarum:
Perque acies medias, saeuique pericula belli,
Accendis bellantum animos, te Cynthius ipse,
Te Musae, vatesque sacri optauere coronam:
Ipsa suis Virtus te spem proponit alumnis,
Tantùm seruatus valuit pudor, &bona fama.
Est etiam arbutea florens de gente ligustrum
Persarum, volucres peregrino ex alite cristas,