Latin · Dactylic hexameter
RHODODA
René Rapin, Hortorum libri IV 58-3
Unproofread scanNot analysed yet
Caeruleo quod flore refert, ramoque comanti,
Et floret, primi frondent cùm tempora veris,
Atque suo virides hortos incendit odore.
Quid memorem, quanto se punica malus honore
Efferat, vt virides ramis fruticantibus hortos
Ornet, &ardenti ramos conuestiat ostro.
Nam neque se quisquam florum de gente, nec ipso
De genere arbuteo, simili se iactet honore.
Fronde super viridi multo flos aureus igne,
Et formae insignis, varioque volumine crispus
Lucet, &egregio per agros splendore superbit.
Postquam autem flori sua denique forma recessit,
Purpureo pro flore, suum se fructus in orbem
Informat, tenditque nouo super orbe coronam.
Intus quae Tyrio sunt perlita grana rubore,
Mille latent, digesta suos, ex ordine certo,
Per loculos; ceu cùm moliri cerea regna
Coepit apis, mellique suas distendere sedes,
Ordine multifido, &crates fundare fauorum.
Nam sua cuique acino cella est angusta, suusque
Ordo, quem tereti septo membrana coërcet
Durior, &reliquae ponit fundamina moli,
Granaque sunt ori per sese dulcia tantum,
Quantum acida, &mixtum referunt ab vtroque saporem.
Vnde corona autem, seu purpura mixta coronae,
Venerit huic pomo, non est exponere longum.
Maura fuit prisco Nomadum de sanguine virgo
Et quantum color ille tulit, formosa: sed isti
Non par respondit fati indulgentia formae.