Latin
RHODODA
René Rapin, Hortorum libri IV 60
Unproofread scanNot analysed yet
Seu forte obliquo se proferat, aureus ornet
Puluis iter, secto vel humus se gramine pingat.
Si vobis Horti, nemora aut spatiosa terantur;
Non desint, quae vos portent carpenta, puellae,
Et matres, ne forte pedes via longa fatiget:
Quamquam praeualidas labor is quoque forte iuuabit.
At de phillyrea tonsas seu ducere sepes
Contingat, nemoris virides seu tendere textus
Carpinei, lenti seu flexile vimen acanthi,
In testudineum moliris flectere dorsum,
Forcipibus crebris ramos compesce fluentes.
Nam nisi praesectis reprimas hastilia virgis,
Iam sua tonsilibus tolletur gratia textis:
Si quid sepem vltra versu turgebit iniquo.
Et quoniam semper spatiis injussa virebuntu
Gramina, semper erit tellus purganda, neque vllis
Sordibus, aut vllis tractus glaber horreat herbis.
Hunc autem imprimis, hunc villicus ipse laborem
Experiatur, eas partes agat, ipse feraces
Figat humo plantas, &campum floribus ornet.
Vosque ô solerti famulantum turba magistro
Ferte simul vestramque operam, vestrosque labores
Ferte alacres, istique manus impendite curae.
Pars habiles terras, spatia ad fundanda, cylindro
Prosubigat, glebasque soli perscindat inertes:
Pars Horto inducat fontes, riuoque sequenti
Et foueat plantas, &temperet arua fluentis:
Tonsilibus pars lenta paret retinacula textis:
Pars nemus omne leuet foliis, &ruris opaci