Latin
NATVRA
René Rapin, Hortorum libri IV 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vt nihil ornando desit, quod seruiat horto.
Tuque &curandae partes qui sumere villae
Instituis, fundoque suum moliris honorem:
Vosque omnes cultum hortorum, formamque professi:
Floribus, &siluis latices inducite crebros:
Namque animi siluis, &floribus inde petendi.
Quaerat aquae fontes, fontanaque numina placet,
Et vocet in riuos currentem fluminis vndam,
Qui mea formandus venit ad praecepta colonus.
Ne deserta siti, ieiuno in tramite, tellus
Langueat, atque solum morientibus aestuet herbis.
Non erit ille labor durus tibi; sicubi rupes
In caelum attollat sese, de colle propinquo:
Namque supercilio vicini collis ab ipso,
Semper erit largae vis plurima, quam tuus vndae
Exprimat, &campum fossor deducat in omnem.
Nonne vides rapidum Ligerim, ingentemque Garumnam,
Quique Parisiacos foecundat Sequana campos,
Et Rhenum, &Scaldim, &Rhodanum, magnumque
fluentem
Danubium, atque alios descendere montibus amnes.
Siue cauis subter spatium sit inane cauernis,
Hospitium vndarum, seu quod spirabilis aër,
Inclusum frigus rupis cùm sensit opacae,
Paulatim in tenues longo fluit agmine riuos:
Vnde ipso tepidae sudant humore cauernae;
Quales marmoreis guttas stillare columnis
Humenti caelo, &bruma nigrante, videmus.