Latin
NATVRA
René Rapin, Hortorum libri IV 67
Unproofread scanNot analysed yet
Quaereret, &fosso nullos reperiret in agro,
Creber aquam, votis nil proficientibus, omnes
Orabat diuos, nec aquam per vota ferebat.
Et qua Medonici se se subducere colles
Incipiunt, vir nuper erat ditissimus vnus,
Qui fuit in Francis: nam fundi largus opimi,
Ingentes campos centum vertebat aratris:
Huicque suas &opes, atque auri magna talenta
Rex seruanda dabat, regni pro rebus agendis.
Ille domum, summo iam tum sub monte, pararat
Magnificam, limenque domus praetenta sub ipsum,
Planities, late campum assurgebat in omnem;
Arduum opus, totique agro spectabile, &vrbi.
Nec fundo deerant Horti, siluaeque virentes,
Non campos late pulcher prospectus in omnes;
Sed fontes deerant, &aquae, nullique per herbam
Errabant rauco ludentes murmure riui.
Ergo cauae ferro penetrantur viscera terrae,
Atque omnes pariterque operas, artisque magistros
Conuocat ipse loci dominus, nec sumptibus vllis
Parcit aquae cupidus: maior quoque fontis habendi
Per non tentatas crescit fiducia terras.
Quin etiam fontes, ipsa de nocte, repertos
Somniat, &voto vigilans se pascit inani.
Namque omnem late, loca per decliuia, campum
Rimanti, totoque solum sub monte mouenti,
Nullarum prorsus se spes monstrabat aquarum.
Difficiles adeo, pro conditione locorum,
Interdum terrae fonti inueniuntur habendo.