# Hortorum libri IV 68

René Rapin, Hortorum libri IV, NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/68

Ipse ergo grates, inuento fonte, colonus
Persoluat superis, & numina ruris adoret:
Hoc ego pro vobis, vos hoc praestate coloni.
Quamquam saepe cauis, tereti siphone, colonus
Ducit aquas puteis, & quos natura recusat,
Arte facit fontes. It machina pensilis alto
E tubulo, lymphas motu siphonis anhelo
Quae sursum attollat, moles licet ipsa repugnet.
Qualis aquas, sub ponte nouo, Samaritis ab imo
Excelsa educit fluuio, eductasque refundit.
Si quem forte suo non antlia iuuerit vsu,
Illius oret opem, sola qui voce liquentes,
Percussa de rupe, potest deducere riuos.
Ne tamen artis opem conatu quaerat inani
Explorator aquae: nam multos terra fefellit:
Arcani fontis dentur quae signa, monebo.
Si pendens tumulis, & collibus edita crebris,
Vel iuncis fruticosa, vel othlibus algida tellus,
Aut si mollis erit limosa vligine campus,
Quique frequens herbis, & caricis vber acutae,
Hic dabit indicium laticis manifestus, & ipsa,
Intus aquae carecta dabunt tibi signa latentis,
Quique soli fundo crescit condensus aquosi
Muscus, & humentem laetata conyza per algam,
Batrachiumque, siumque, & odoriferae calaminthae.
Cum diuerso igitur de colle coegeris vndam
Errantem, subiectum illam curabis in Hortum
Deduci, ducendi autem non vnica fontis
Est ratio: sunt qui plumbo, testaue receptos,

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
