Latin · Dactylic hexameter
PVTEALES
René Rapin, Hortorum libri IV 70
Unproofread scanNot analysed yet
Admirandi operis moles praecelsa, superbos,
Pariete perpetuo, sublime assurgit in arcus,
Suspensique fluunt, grandi sub fornice, fluctus,
Qui cursu late excisos labuntur eodem
Per montes, ac per substructas aggere valles.
Nam paries quadro iungit diuortia saxo:
Per quem, magnarum cursum fraenauit aquarum
Regina, &totam fontes diuisit in vrbem:
Romanaeque omnes opere exsuperauit in vno
Vrbis aquaeductus, luxus monimenta vetusti,
Martigenae gentis grandes spirantia fastus.
Hos autem quamuis admittat publica sumptus
Pro populo fortuna, tamen priuata recuset.
Vosque mihi hîc estis, quibus est res ampla, monendi,