Latin · Dactylic hexameter
PVTEALES
René Rapin, Hortorum libri IV 71
Unproofread scanNot analysed yet
Talis &ipsa, suo Musas quae prouocat omnes
Murmure, multarum Polycrene diues aquarum.
At non te pigeat, fons ô pulcherrime, vilis
Si thalamus valli errantem confundat iniquae,
Nec cursum satis aequa tibi det terra decentem,
Per Sancaronios saltus, callesque malignos,
Vel sic Lamonidae placuisti. Si tamen ô si,
Vber vt es rigui laticis, limphaeque perennis,
Rure Bauillaeo flueres, hortosque rigares
Lamonios, tibi laeta foret fortuna; neque esses
De Themidi fidis, credo, postrema deabus.
Iugis enim quae limpha fluit, de diuite vena
Praetereuntis aquae, neque longos passa canales,
Plus iuuat, &nulli est plumborum obnoxia damno.
Nam plumbum interdum rimas agit: ipsaque rimis
Effluit, &per agros misere deperditur vnda:
Et fit semper aquae captiuae iniuria, quando
Ingenio per agros vult liberiore vagari.
Quòd si non riui iugis tibi lympha propinqui
Contigerit: non longè horto caua perfode vasti
Stagna lacus sub humum, quo se mox omne receptet
Collectarum altis de montibus agmen aquarum:
Et cretosa imo sternatur glarea fundo:
Labentem, per se, nam glarea distinet vndam.
Nunc age, quâ fontes omnem ratione per hortum,
Quove modo riuos, quâ digerat arte colonus,
Quos quibus omnis aquae motus moderetur habenis,
Expediam: te nil horum nescire iuuabit.
Mille modis dociles riuos, &mille figuris,
FONS LA