# Hortorum libri IV 78

René Rapin, Hortorum libri IV, FONTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/78

Describam; licet indociles aqua libera per se
Ire vias semper velit, obsequiumque recuset:
Ipse tamen poteris riuis imponere morem,
Et certos illis per humum describere cursus,
Erroresque viae ambiguos, flexusque locorum:
Quos vnda interdum cursu fraudata tenebit
Legitimo. Riui crebris nam saepe morandi
Flexibus, & iussa per campum ambage tenendi.
Talis Amymone patriis errauit in agris,
Postquàm Neptuni primos audiuit amores.
Nam virgo infelix violatae plurima famae
Permetuens, sese cursu vitabat eodem,
Atque sequebatur: nondum se forsan amantis
Senserat illa Dei factam, de numine, riuum,
Qui pariter fugiens se se, pariterque secutus,
Circuitusque trahens, sua per vestigia, longos,
Impleuit variis Dircaeum erroribus agrum.
Fusi igitur per mille vias fugientibus vndis
Vndique discurrant, secto sub gramine, riui.
Pars rapidis passim, loca per praerupta, fluentis
Praecipitet; qualis multo tumefactus ab imbre,
Dat sonitum saxis glomerato vortice torrens.
Pars timido cursu per humum trepidare laboret
Obliquam, sed nullus obex cunctetur euntem:
Perstrepat ille cauas, arguto murmure, valles;
Insultansque solo tenues assurgere in iras
Discat, & imbelli iam saxa lacessere pulsu;
Iam ripae intentare minas, & litora circum
Nec quicquam obstrepere, & spumis aspergere truncos.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
