# Hortorum libri IV 79

René Rapin, Hortorum libri IV, FONTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/79

Quique fluit iam parcus aquae, raucoque per herbam
It strepitu, tenuis sine re, sine nomine riuus,
Si quando riuos, vicina è valle, minores
Accipiat, quondam in magnum se tollere flumen
Audebit, pontesque pati, grandesque phaselos:
Iste suos aliis ardens confundere fluctus
Fluctibus, inuita cursum festinet arena:
Ille autem incertus fluere, oblitusque moueri,
Obscurae seu pacis amans, seu fontis egenus,
Voluat lentus aquas, & ad obuia quaeque moretur,
Errorum impatiens; non illum cymba, nec vllus
Nauiget haesurus, sicco sub flumine, linter.
Exultet molles laetissimus iste per herbas,
Aut musco in viridi: dum siluis ille sub altis,
Rauca gemit, callesque minis obiurgat iniquos.
Si quis erit, varios tendat qui flectere cursus,
Aut tua prata riget limphis, aut sternat opimo
Rura luto, camposque ferax oblimet inertes.
Si tamen altus eat, multa est tibi mole docendus
Haerere in ripis, & molli parcere prato.
Cùm verò riui rumpuntur fontibus, & cùm
Vere natant vdo valles, atque imbribus atris,
Prata, nemusque, solo contra defende regesto:
Ne campum labes vltrò se fundat in omnem.
Vtque omnes riuos eadem non forma decebit:
Sic & diuersas riuis intendere ripas,
Riparumque toros vario discrimine disceFloribus hos, illos herbis, & gramine puro, Atque laborati praetende crepidine saxi.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
