# Hortorum libri IV 80

René Rapin, Hortorum libri IV, AQVARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/80

Obscenas ripis velet sua canna paludes,
Aut celebres fulicis, ranisque loquacibus algae.
Nulla tuos ornet, puro nisi gramine, riuos
Herba, fluat nitidis vbi fons argenteus vndis
Aut aequale solum fulua sternatur arena,
Quod virides vlmi praetextu frondis opacent.
Nam riui ornandi ripis, cultuque iuuandi.
Dumque ibunt iusso, loca per decliuia, cursu,
Vallibus este viae faciles; nullique morentur
Si properent, lapsi, ripa è pendente, lapilli.
Fontibus ipsa autem, riuisque frequentibus, omnis
Silua sonet: nemorum turbate silentia, fontes,
Murmure non vno, turbate silentia, riui:
Perque omnes luci flexus, aditusque viarum,
Vndique sint latices, animos qui frondibus addant.
Dumque suis, oculosque tuos animumque tenebunt
Deliciis riui, permulcebuntque morantem,
Fors erit, vt miserae infelix fortuna recurset
Biblidis, & doleas mutatae fata puellae:
Ipse etiam tibi forte suos Alphaeus amores,
Atque suos Aretusa, tuis monstrabit in vndis;
Fors erit, vt dicas, quando te riuus habebit:
Sic ibat Simois, sic tu, Penee, fluebas,
Sic Hypanis, sic Volscus aquas Amasenus agebat,
Pattheniusque rapax, & currens lene Melanthus,
Atque Borysthenio tumefactus ab amne Dyraspes:
Prisca olim vacuos tenuit cum fabula vates.
Ars etiam, reliquis cum fontibus, addere & horto
Magnarum certos lapsus monstrauit aquarum:

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
