Latin
AQVAE TEX
René Rapin, Hortorum libri IV 82
Unproofread scanNot analysed yet
Si tibi forte iacens aequali contigit hortus
Terrarum tractu, cui nullus tubere dorso
Immineat collis, praeruptaue vertice rupes,
Vnde caducarum lapsus modereris aquarum:
Ipse reclinato clementis ab aggere cliui
Ordinibus longis lapsuros digere fontes.
Vndarum lapsus sic est metata suarum
Nympha Liancurti; namque horti margine in ipso,
Riuorum longos, herboso ex aggere, lapsus
Disposuit, sed non celsa de rupe, cadentum.
Par ratio huius aquae, thalamo quae fusa sub aequo,
laeui de rupe fluens, interque fluendum,
Tenditur, attonsis ceu cum mantilia villis,
Carbascive sinus caelo panduntur inani,
Sic gracili labens se textilis vnda fluento
Explicat, &lato exundans se margine tendit.
Non tamen hos lapsus, non haec ludicra requiras,
Si latis tibi stagna patent ingentia ripis,
Atque effusa labris, thalamisque capacibus vnda
Ducenda in riuos, &agrum fundenda per omnem.