# Hortorum libri IV 83

René Rapin, Hortorum libri IV, AQVAE TEX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/83

At mihi dicendis hortorum in grandibus vndis,
Grandius ora sonent, vestro de munere Musae.
Te primum terrae ingentes aperire lacunas,
Extra alios fontes, & in inferioribus hortis,
Praecipio: quo se errantes demittere riui
Assuescant, fontesque omni de parte redundent.
Nam neque tam graciles riui, fontesque placebunt,
Quam magni tractus vndarum, atque aequora lata,
Immensos longis imitata cubilibus amnes.
Proinde cauos seu forte lacus, quadrataque ripis
Stagna pares, late grandi effodiendus hiatu
Alueus, abscissa circum tellure, patenti
Aequandus thalamo fluuiorum, altaeue paludi.
Ipsum autem vallum, circum supraque, quod omnem
Continet amplexu ripam: ne forte sub vndis
Persidat, quadri fundandum pariete saxi,
Caementique solum multa compage tenendum.
Namque ipsi & lapides, ipsa & caementa fluenti
Subsidere & aquae interdum, & fecere ruinam.
Ergo ne dubita firmas opponere moles,
Omnes per stagni ripas, spumantibus vndis,
Aggeribus murorum, & aquas sua ripa refraenet.
Implebuntque lacus vacuos, de partibus horti
Diuersis, iussi per campum accedere riui,
Et centum plenas inuergant Naiades vrnas.
Vidi saepe suos, qui de torrentibus ipsis
Impleuere lacus: & quas ex imbribus atris
Per campos passim, sors ipsa coegerat vndas,
Ornauere labro ingenti, ripisque receptas.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
