# Hortorum libri IV 89

René Rapin, Hortorum libri IV, DELPHINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/89

EC te, quae virides regnas tam laeta per
hortos,
Non dicam, Pomona: tuis hic omnia
quando
Muneribus sunt plena, tuoque assurgit honori
Autumnus, viridi praecinctus tempora ramo.
Quae tibi pars etiam nostri spectanda laboris,
Lamonide, postquam praesertim, te duce, coeptum
Creuit opus, pelagoque dedit sua vela patenti.
Et quamquam vultu leges Astraea seuero
Imponat per te populis, luxumque refraenet:
Te tamen & ruris dantem praecepta colendi
Vidimus, & morem arboribus, legesque ferentem.
Namque omnes cultus species, genera omnia foetus
Arborei prostant per te descripta colonis.
Munere pro tali, sic te tellure benigna
Deinde tuus fortunet ager, sic diuite fundo
Luxuriosa tui curuent pomaria fructus,
Laeta Bauillaei rumpantur vt horrea ruris,
Atque tuae nunquam desit sua gratia villae.
Quamuis non omnis tellus sit idonea plantis
Non eadem
Omnibus, & certas leges, ac foedera certis
omnia in eoPraescribat natura locis, praescriptaque seruet: dem agro recte possunt.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
