Latin
DELPHINI
René Rapin, Hortorum libri IV 90
Unproofread scanNot analysed yet
Illis Franca tamen non est obnoxia tellus
Legibus, eximiae quae fertilis vbere glebae,
Nil fructus non laeta ferat, nil culta recuset.
Et quamquam multo generosos palmite colles
Imprimis longo tollat Burgundia tractu,
Quamquam pomiferis laetetur Neustria campis,
Belsia sit farris opulenta, Vesuna metallis,
Benharnus nemorosa, racemiferique Tricasses,
Nutritor pecorum Biturix, Aruernus equorum:
Est tamen omne solum Francae telluris, alendis
Hortorum arboribus, rurique insigne colendo.
Praesertim riguae tellus vicina Turoni,
Ver vbi perpetuum, semperque nitentia prata,
Et quos lentus Arar, praecepsque Druentius agros
Perluit, &pingui vallis rorata Garumnae,
Vosque Parisiaci ditissima praedia ruris.
Διαφέρει πρὸς
Si tamen ipsa tuo tellus optanda patebit
τὴν τελείωων,
χώρα τε χώArbitrio, glebae fundus quaerendus opimae. ρας, καὶ ἀὴρ ἄee. Theo. Nam fuge triste solum, fulua quod languet arena, ph. l. 2. mei Necnon quae pressos interiacet infima colles φυτῶν.