# Hortorum libri IV 91

René Rapin, Hortorum libri IV, DELPHINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/91

Conuallis, cui lenta palus exhalet inerti
De fundo tetram crassa cum nube Mephitim,
Vnde grauem referant etiam sua poma saporem:
Et fuge perpetuis campum qui flatur ab Austris.
Optimus ille locus nobis, haec optima sedes
Arborei foetus, vbi coeli mitibus auris,
Decliues campi terra pendente patebunt.
At licet apricum ad solem, ventosque tepentes
Vergat ager: non ille tamen remouendus ab horto
Florifero; spatio sua sint diuortia iusto
Floribus, & pomis: sed ferri ingentia claustra
Clathrorum ordinibus dirimant pomaria longis,
Defendantque aditus, populo, pecorique cauendos.
Non iam, telluri qui sit delectus habendae,
Hic repetam, moresque ipsos, habitusque locorum,
Plantandique modos, & tempora certa serendi:
Omnia iam populis vulgata. Quis ilicet omnem
Monstratum agricolis culturae nesciat vsum?
Si verò arboribus per se satis aequus alendis
Non sit ager: fossa terram proscinde patenti,
Ipsa pro structi quae strata crepidine muri;
Et sterilem latè non impiger effode campum;
Proque solo exhausto meliorem suffice terram.
Haec melior, graciles quae fundo imitatur arenas,
Si tamen illius color est bonus, & bonus humor:
Campus alit nimias, si sit nimis humidus, herbas.
Quaere prius terram fructus qui, quamque decebunt:
Vitibus an sit ager magis ingeniosus habendis,
An magis arboribus: nam per vim nulla coacti

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
