# Hortorum libri IV 96

René Rapin, Hortorum libri IV, DELPHINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/96

Ad solem. Sine sole tuis non poma venirent
Arboribus, glebaque solum langueret inerti.
Ille & ventorum tempestatumque supremus
Arbiter, ingentem lustrat dum lumine mundum,
Cuncta fouet, succisque herbas vitalibus implet:
Et duodena suum dum temperat astra per orbem,
Terrarum, caelique vices moderatur, & anni.
Multum adeo rutili precibus qui lumina Solis
Conciliet, placetque Deum, iuuat arua: neque illum
Nequidquam caelo Phoebus spectabit ab alto.
Magnum igitur tecum Solem, Solisque sororem
Cum qua supremi regnum partitur Olympi,
Rite omnis precibus pubes obseruet agrestis.
Ambo boni arboribus, placandum numen vtrumque
Agricolis, Solemque suum, sua sidera spectent.
Non tamen immodici Soles de vere vouendi,
Ne quod restabit frigus, tua vota refutet:
Et Solem, arboribus qui fors male fauerit ipsis,
Accuses, si poma suum properata venirent
Ante diem: flos ipse licet tibi germine laeto
Promittat fructus, flori ne fide caduco,
Donec poma coquat maturis solibus aestas.
Saepe sibi mendax sperato pignore pomus
Defuit, & vano decepit flore colonum.
Interdum extremi sub finem veris, vbi annus
Intepuit, florentque omnes iam laeta per hortos
Poma, improuisis arbos deprehensa procellis
Vna nocte omnem longi spem perdidit anni;
Immitesque magis regnant hoc tempore venti,

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
