Latin
ii
René Rapin, Hortorum libri IV ii
Unproofread scanNot analysed yet
GVILLELMO LAMONIO SENATVS PRINCIPI. RENATVS RAPINVS SOC. IESV. I quis esset vt erit VIR ILSLVSTRISSIME, qui tibi recta, non voluptuaria quaerenti, leues has Hortorum delitias parum conuenire putaret: prouocarem primum ad iudicium veteris Academiae, &Lycei, quae loca commendabat olim siluarum camporumque pulchritudo naturalis: tum deducerem eum ad Hortos Platonis &Speusippi: vnde profecta sunt tot oracula sapientiae litteratioris, cuius sic amans es. Nam quod aliquando dictum ab Antiphane apud Athenaeum: Musas inter litterasque versaris assiduus, quoties agitur sapientiae negotium.