# Hortorum libri IV ii

René Rapin, Hortorum libri IV, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/ii

GVILLELMO LAMONIO SENATVS PRINCIPI. RENATVS RAPINVS SOC. IESV. I quis esset vt erit VIR ILSLVSTRISSIME, qui tibi recta, non voluptuaria quaerenti, leues has Hortorum delitias parum conuenire putaret: prouocarem primum ad iudicium veteris Academiae, & Lycei, quae loca commendabat olim siluarum camporumque pulchritudo naturalis: tum deducerem eum ad Hortos Platonis & Speusippi: vnde profecta sunt tot oracula sapientiae litteratioris, cuius sic amans es. Nam quod aliquando dictum ab Antiphane apud Athenaeum: Musas inter litterasque versaris assiduus, quoties agitur sapientiae negotium.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
