# Hortorum libri IV iii

René Rapin, Hortorum libri IV, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/iii

Postquam tamen Veneris tutelae consecrauit Hortos non rudis antiquitas; vt a Plinio traditum: molle ac delicatum quiddam magis plerisque videbitur munus id, quam quod virum tam grauem decere possit. Quid attinet autem tuas aures deditas publicae vtilitati violare rebus, magna ex parte, ita desidiosis? Quid dicam de Adonidis Hesperidumque Hortis? Nam res ipsa monet, quam famosa nomina sint vanitate fabularum. Eo accedit, quod magister otij blandioris Epicurus Hortos primus Plin. lib. 10.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
