Latin
iv
René Rapin, Hortorum libri IV iv
Unproofread scanNot analysed yet
omnium in vrbem transtulerit: quod vnum vt desint caetera, contumeliam facere potest Hortorum honestati, qui tali authore, res inter serias, ne vel appellari quidem poterunt sine suspicione. Quamquam non committam hic, vt oratione nimis anxia, excusem apud te Hortorum innocentiam: ne, defensione non necessaria, confundam causae bonitatem. Nam Venus, Hesperides, Adonis, quis nescit, quae nugae sint, quam leues &friuolae? Nec video curiniuriam facere possit Hortorum posteritati, Philosophiae suae licentia Epicurus.