# Hortorum libri IV v

René Rapin, Hortorum libri IV, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/v

de cuius moribus iam non quaero, quos audio defendi per quosdam Philosophos è nostris. Non necesse est autem hic commemorare me, quod copiose disputatum à sapientibus, colendae telluris artem omnium esse innocentissimam. Vnde, non sine causa, vitam olim putabantur agere valde bene moratam, qui terram colebant: nam telluri operam dare, idem existimabat esse Philosophus naturalis, atque cunctorum parenti adesse, eique patrocinari. Id autem, vt est liberale imprimis, atque humanum, magnopere valere potest, pro candore morum vitaeque simplicitate retinenda. cum, vt à Catone dictum, minime male cogitantes sint, qui in eo studio sunt occupati. Quod moribus tuis quam bene conueniens sit, VIR ILLVSTRISSIME, satis per se planum est: cum ea sit opinio tuae virtutis, vt de vera laude sermo iam in vrbe esse non possit: quin illico omnium animis obuersetur os tuum; vitaeque tuae ratio, temporum disciplina sit, exemplumque vniuersae ciuitatis: ad quem proinde quodammodo pertinere videatur illud dictum de P. Scipione Aemiliano tam memorabile Vir togae dotibus, ingenit. volentater. hist. I. 1.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
