Latin
vi
René Rapin, Hortorum libri IV vi
Unproofread scanNot analysed yet
que, ac studiorum eminentißimus saeculi sui: qui nihil in vita, nisi laudandum aut fecit, aut dixit, aut sensit. Nihil dicam de admirabili illa, quae propria tua laus est, βαπαντησία, per quam &concilias amores omnium, &exest primis in te difficillimam illam societatem grauitatis cum humanitate, quae patriciae dignitatis summa virtus est. Cum vero iudiciorum tuorum sanctitate, publicam rem tam caste geras, eam apud populum meritus es nominis celebritatem, quam praedicabit praesens aetas, posteritas mirabitur, consecrabit immortalitas. Nam temporum conscientia numquam sustinebit sileri LAMONIVM, qui se tam corruptae aetati praebeat tam incorruptum. Possem persequi dotes caeteras agriculturae, pro munere apud te commendando. Habet enim ars ista permagnam vim non modo ad innocentiam vitae, sed etiam ad amoenitatem litterarum, omnemque adeo vitae liberalis honestatem excolendam.