# Hortorum libri IV x

René Rapin, Hortorum libri IV, x. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/x

Verum licet colendae telluris ratio in vniuersum liberalis, & honesta sit; cum tamen cultus Hortensis purus liberque videatur a duritate laboris, quo se conficit agricultura communis: quiddam etiam habet magis accommodatum, non modo ad tuendam dignitatem, sed etiam ad celebritatem nominis faciendam. Quod intelligebat per se satis legislator mortalium sapientissimus, qui, pro se apud suos commendando, moliebatur Hortos. Sic enim ille. Magnificaui opera mea, Ecclesiat. cap. 2. feci Hortos & pomaria, & conseui ea cuncti generis arboribus.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
