Latin
xi
René Rapin, Hortorum libri IV xi
Unproofread scanNot analysed yet
Idem accepimus, florente Republica, videri coeptum Romanis: qui vt erant honestiores caeteris gentibus, studiosioresque vitae elegantioris, de parandis Hortis, sic tanquam de fama, &existimatione sibi facienda laborare videbantur. Testis Tullius, qui non tam suos, quam sui temporis mores describit, per literas, ad Atticum. Nihil enim peraeque flagitare videtur ab amico, quam vt sibi paret Hortos &quidem, inquit, ob hanc causam: nihil enim video, quod tam celebre esse possit. In quo gustus exercitatissimi vir arbiterque boni saporis non sentiebat aliorsum, atque postulabat sua, vel fama celebritatis amans; vel aetas, fastidij in omni delitiarum genere delicatissimi. Sic enim existimabant principes in ciuitate viri, patricium hominem, post res foris bene gestas, non magis apud suos, quam Hortorum celebritate spectari posse. Qua laude ne careres, qui caeteris abundabas VIR IMMORTALITATIS DIGNISSIME, ferre non debur, postquam praesertim de tua humanitate meritus sum vt in otio familiari me tolerares. Obligatus tam grandi beneficio, operam dedi, vt Hortos tibi pararem, non tam vt animum tuum forensi labore fatigatum leuarem, domestica remissione, in quo tamen essem laude dignus: quam vt te, qui nostri temporis summum decus, ornamentumque sis, in omni genere honestatum, omni monimentorum genere commendarem posteritati.