# Hortorum libri IV xiii-2

René Rapin, Hortorum libri IV, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/xiii-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/xiii-2

effusus est; opinor non sine causa; quem materiae tam liberalis inuitabat amoenitas. Sed siue quod vrgeatur ab instituto, de apibus, carmine, siue quod otium iam praeparet Heroi suo, in opere destinato, desinit non ita multo post coeptam rem prosequi: quam tamen dignam putat, quae pro scribendi argumento, proponatur vniuersae posteritati. Verum haec ipse equidem spatiis disclusus iniquis Praetereo, atque aliis post commemoranda relinquo.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
