# Hortorum libri IV xiv

René Rapin, Hortorum libri IV, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/xiv

In quo vix impetrare potero, vt amoliar à me arrogantiae bene magnae suspicionem, qui partium à tanto viro desertarum posseßionem tam fidenter occupare cogitem: nec dubitem Latine scribere de re, quae, si Plinio fides est, deterrere potuit scriptorem tam exercitatum. Accedit quod in proposita tam diuini vatis imitatione, faciam expectationem maiorem, quam per facultates sustinere poßim: exemplumque propositum non tam ostendat opem, quam desperationem certißimam. Quae vero temeritas, tentare rem, quam partim propter difficultatem eorum, quae praetermiserat Virgilius, partim propter eorum quae coeperat excellentiam, persequi nullus posterorum ausus sit? Deinde cum eo perducta sit apud nos cultus Hortensis perfectio, vt ei nihil iam deesse videatur ad elegantiam, eius dignitatem, quae summa est, vt assequi difficulter potero, non satisfaciam opinioni. Deterrebat etiam me non mediocriter egestas Latini sermonis. Est enim audaciae non ferendae, Latine scribere velle de re apud Latinos prorsus ignorata.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
