# Hortorum libri IV xv

René Rapin, Hortorum libri IV, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/xv

Nam culturae Hortensis ratio, quae nunc est, siue in digerendis per areolarum descriptionem floribus, siue in arboribus fructiferis applicandis ad murum informandisque; nullum plane locum habuit apud illos. Venit tamen in animum sperare, si quid peccem vel ignoratione sermonis, vel inopia; vt aetas nostra, supra caeteras amans, Hortorum indulgeat aliquid audaciae rem maioribus intentatam molienti. Addebat animos in opere tam difficili, studium cultus Hortensis, quod per id tempus, sic viget apud Patritios & Optimates; vt haud scio, an vnquam plus celebritatis habuerit. Conueniebat autem, vt aetati nostrae supra omnes anteactas Hortorum longe curiosiori impertiretur aliquid amoenitatis illius, quae partim temporum disciplina, partim industria cultorum peruenit ad summum. Sic enim, existimo ex illa partium complexione, qua nunc Hortos conficimus, eam conformationis & decentiae fieri absolutionem, cui ad summam dignitatem rei Hortensis nihil desit.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
