# Hortorum libri IV xxii

René Rapin, Hortorum libri IV, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/xxii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/xxii

De terrae cultu, qui scripserunt ex antiquis, video innumerabiles apud Varronem: cum tamen vnus prope modum Hesiodus, cum Menecrate Ephesio, carmine rem complexus sit, omnium, vt testatur Plinius ea de re scriptorum antiquissimus: ante millia annorum, inter principia Plin hist. nat. proem. literarum, Hesiodo praecepta agricolae pandere orso. Quamquam Hesiodus mores hominum magis prosecutus sit, quam naturas rerum; de quibus agendum sibi proposuerat: in quo licet Philosophi moralis potius, quam sinceri poetae partes egerit: laudem tamen summam meruit; sed inferiorem longe Virgilio, qui perfunctus est eo munere, supra admirationem. Quod facit, cur eum respiciam vnum, qui contra quam soleat reliquum Poëtarum vulgus, bene sciteque norit nihil praestare de se, nisi modestiam & simplicitatem, quae meo quidem iudicio, consultißima via bonae mentis est, cuius sinceritas, perfecta consummatio est sapientiae illius, quam requirit Horatius ad Pisones, pro recta bene emendateque scribendi disciplina. Scribendi recte, sapere est & principium, & fons. HORTOgle

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
