Latin
Lines 1.131-1.171
Reposianus, REPOSIANUS (circa 280 A.D.) 1.131-171
Not analysed yet
Iam medium Phoebus radiis possederat orbem,
iam tumidum calidis spatium libraverat horis:
flammantes retinebat equos. Proh conscia facti
invida lux! Veneris qui nunc produntur amores
lumine, Phoebe, tuo! Stant capti indice tanto
Mars Amor et Paphie, ramisque inserta tremescunt
lumina, nec crimen possunt te teste negare.
Viderat effusis Gradivum Phoebus habenis
in gremio Paphiae spirantem incendia amoris.
O rerum male tuta fides! O gaudia et ipsis
vix secura deis! Quis non, cum Cypris amaret,
praeside sub tanto tutum speraret amare?
Criminis exemplum si iam de numine habemus,
quid speret mortalis amor? Quae vota ferenda?
Quod numen poscat, quo sit securus adulter?
Cypris amat, nec tuta tamen! Compressit habenas
Phoebus et ad lucos tantum puto lumina vertit,
et sic pauca refert: "Nunc sparge tela, Cupido;
nunc nunc, diva Venus, nati devicta sagittis,
da mihi solamen: sub te securus amavi:
fabula, non crimen, nostri dicentur amores".
Haec ait et dictis Vulcanum instigat amaris:
"Dic ubi sit Cytherea decens, secure marite!
Te expectat lacrimans, tibi castum servat amorem?
Vel, si forte tuae Veneris fera crimina nescis,
quaere simul Martem, cui tu modo tela parasti".
Dixit et infuso radiabat lumine lucum,
inque fidem sceleris totos demiserat ignes.
Haeserat Ignipotens, stupefactus crimine tanto;
iam quasi torpescens -vix sufficit ira dolori -
ore fremit maestoque modo gemit ultima pulsans
ilia et indignans suspiria pressa fatigat.
Antra furens Aetnaea petit: vix iusserat, omnes
incubuere manus: multum dolor addidit arti.
Quam cito cuncta gerunt ars numen flamma maritus
ira dolor! Nam vix causam tunc forte iubendo
dixerat, et vindex coniunx iam vincla ferebat.
Pervenit ad lucos, non ipsi visus Amori,
non Chariti: totas arti mandaverat iras.
Vincula tunc manibus suspenso molliter ictu
inligat et teneris conectit bracchia palmis.