Latin
Lines 1.107-1.111
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.107-111
Not analysed yet
Sane contra legem in bove aratis et asino, cum indoctis et doctis culturam agri dominici committitis pari passu. Scriptum est: Boves arabant et asinae pascebantur juxta eos; quoniam discretorum interest praedicare, simplicium vero per auditum sacri eloquii sub silentio se cibare. Quot lapides mittitis in acervum Mercurii his diebus! quot eunuchis sapientiae nuptias procuratis! quot caecos speculatores super Ecclesiae muros circumire praecipitis!
O piscatores inertes! solis retibus alienis utentes, qui rupta vix imperite reficitis, nova vero nullatenus connodatis, aliorurn labores intratis, aliorum studia recitatis, aliorum sapientiam superficialiter repetitam theatrali strepitu labiatis. Quemadmodum psittacus idiota auditas voces effigiat, sic tales recitatores fiunt omnium sed nullius auctores, asinam Balaam imitantes, quae licet esset intrinsecus insensata, lingua tamen diserta facta est, tam domini quam prophetae magistra. Resipiscite pauperes Christi et nos libros inspicite studiose, sine quibus in praeparatione evangelii pacis nunquam poteritis debite calceari.
Paulus apostolus, praedicator veritatis et doctor eximius gentium, ista sibi per Timotheum pro omni supellectile tria jussit afferri, paenulam, libros et membranas, secunda ad Timotheum ultimo, viris evangelicis formam praebens, ut habitum deferant ordinatum, libros habeant ad studendi subsidium et membranas, quas apostolus maxime ponderat, ad scribendum: maxime, inquit, membranas.
Revera mancus est clericus et ad multorum jacturam turpiter mutilatus, qui artis scribendi totaliter est ignarus. Aerem vocibus verberat et praesentes tantum aedificat, absentibus et posteris nihil parat. Atramentarium scriptoris gestabat in renibus vir qui frontes gementium Tau signabat, Ezechiel. nono; insinuans figurate quod, si quis scribendi peritia careat, praedicandi paenitentiam officium non praesumat.
Tandem in praesentis calce capituli supplicant vobis libri: Iuvenes vestros aptos ingenio studiis applicate, necessaria ministrantes, quos non solummodo bonitatem verum etiam disciplinam et scientiam doceatis, verberibus terreatis, attrahatis blanditiis, molliatis munusculis et poenosis rigoribus urgeatis, ut et Socratici moribus et doctrinis Peripatetici simul fiant. Heri quasi hora undecima vos discretus paterfamilias introduxit in vineam; ante sero penitus pigeat otiari. Utinam cum prudenti villico mendicandi tam improbe verecundiam haberetis! Tunc enim proculdubio libris et studio propensius vacaretis.