Latin
Lines 1.124-1.130
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.124-130
Not analysed yet
Quantum sanguinis nostri fudit Scipio bellicosus, cum eversioni Carthaginis, Romani imperii impugnatricis et aemulae, anxius incumbebat! Quot millia millium praelium decennale Troianum ab hac luce transmisit! Quot per Antonium, Tullio jam occiso, externarum provinciarum latebras adierunt! Quot de nobis per Theodoricum, exulante Boetio, in diversa mundi climata, sicut oves pastore percusso, sunt dispersi! Quot Seneca succumbente Neronis malitiae, cum et volens et nolens portas mortis adiret, ab eo divisi retrocessimus lacrimantes et in quibus partibus hospitari possemus penitus ignorantes!
Felix fuit illa librorum translatio, quam in Persas de Athenis Xerxes fecisse describitur, quos rursus de Persis in Athenas Seleucus reduxit. O postliminium gratiosum! O mira laetitia! quam tunc cerneres in Athenis, cum proli suae genitrix obviaret tripudians matricemque thalamum senescenti jam soboli denuo demonstraret. Reassignatis hospitiis veteribus inquilinis, mox tabulata cedrina cum lignis et trabibus levigatis aptissime complanantur; auro et ebore epigrammata designantur camerulis singulis, quibus ipsa volumina reverenter illata suavissime collocantur sic, ut nullum alterius ingressum impediat vel propinquitate nimia fratrem laedat.
Caeterum infinita sunt dispendia quae per seditiones bellorum librorum generi sunt illata. Et quoniam infinita nullatenus pertransire contingit, hic statuemus finaliter querimoniae nostrae Gades, et ad preces a quibus incepimus regiramus habenas, rogantes suppliciter ut rector Olympi ac mundi totius dispensator altissimus firmet pacem et bella removeat ac tempora faciat sua protectione tranquilla.
Capitulum VIII
De multiplici opportunitate quam habuimus librorum copiam conquirendi
CUM OMNI negotio tempus sit et opportunitas, ut testatur sapiens Ecclesiastes, octavo, jam progredimur enarrare multiplices opportunitates, quibus in adquisitione librorum, nostris propositis divinitate propitia, juvabamur.
Quamvis enim ab adolescentia nostra semper socialem communionem cum viris litteratis et librorum dilectoribus delectaremur habere, succedentibus tamen prosperis, regiae majestatis consecuti notitiam et in ipsius acceptati familia, facultatem accepimus ampliorem ubilibet visitandi pro libito et venandi quasi saltus quosdam delicatissimos, tum privatas, tum communes, tum regularium, tum saecularium librarias.