# Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.144-147

Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon, Lines 1.144-1.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ricardi-de-bury/ricardi-de-bury-1287-1345-philobiblon/1.144

Cum vero nos ad civitat es et loca contingeret declinare, ubi praefati pauperes conventus habebant, eorum armaria ac quaecunque librorum repositoria visitare non piguit; immo ibi in altisstma paupertate altissimas divitias sapientiae thesaurizatas invenimus, et non solum in eorum sarcinulis et sportellis micas de mensa dominorum cadentes repperimus pro catellis, verum panes propositionis absque fermento panemque angeIorum omne delectamentum in se habentem, immo horrea Joseph plena frumentis totamque Aegypti supellectilem atque dona ditissima, quae regina Saba detulit Salomoni.
Hi sicut formicae continue congregantes in messem et apes argumentosae fabricantes jugiter cellas mellis. Hi successores Bezeleel ad excogitandum quicquid fabrefieri poterit in argento et auro ac gemmis, quibus templum Ecclesiae decoretur. Hi prudentes polymitarii, qui superhumerale et rationale pontificis sed et vestes varias efficiunt sacerdotum. Hi cortinas, saga pellesque arietum rubricatas resarciunt quibus Ecclesiae militantis tabernaculum contegatur. Hi agricolae seminantes, boves triturantes, tubae buccinantes, pleiades emicantes et stellae manentes in ordine suo, quae Sisaram expugnare non cessant. Et ut veritas honoretur, salvo praejudicio cujuscunque, licet hi nuper hora undecima vineam sint ingressi dominicam, sicut amantissimi nobis libri capitulo sexto supra anxius allegabant, plus tamen in hac hora brevissima sacratorum librorum adjecerunt propagini quam omnes residui vinitores; Pauli sectantes vestigia, qui vocatione novissimus praedicatione primus, multo latius aliis evangelium Christi sparsit.
De istis ad statum pontificalem assumpti nonnullos habuimus de duobus ordinibus, Praedicatorum videlicet et Minorum, nostris assistentes lateribus nostraeque familiae commensales, viros utique tam moribus insignitos quam litteris, qui diversorum voluminum correctionibus, expositionibus, tabulationibus ac compilationibus indefessis studiis incumbebant.
Sane quamvis omnium religiosorum communicatione multiplici plurimorum operum copiam tam novorum quam veterum assecuti fuerimus, Praedicatores tamen extollimus merito speciali praeconio in hac parte, quod eos prae cunctis reltgiosis suorum sine mvidia gratissime communicativos invenimus, ac divina quadam liberalitate perfusos sapientiae luminosae probavimus non avaros sed idoneos possessores.

---

Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/debury.html.
