Latin · ~8 min
Lines 1.148-1.154
Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON 1.148-154
Not analysed yet
Praeter has omnes opportunitates praetactas, stationariorum ac librariorum notitiam, non solum infra natalis soli provinciam, sed per regnum Franciae, Teutoniae et Italiae dispersorum comparavimus, faciliter pecunia praevolante, nec eos ullatenus impedivit distantia, neque furor maris absterruit, nec aes eis pro expensa defecit, quin ad nos optatos libros transmitterent vel afferrent. Sciebant profecto quod spes eorum in sinu nostro reposita defraudari non poterat, sed restabat apud nos copiosa redemptio cum usuris.
Denique nec rectores scholarum ruralium puerorumque rudium paedagogos nostra neglexit communio, singulorum captatrix amoris; sed potius cum vacaret, eorum hortulos et agellos ingressi, flores superficietenus redolentes collegimus ac radices effodimus obsoletas, studiosis tamen accommodas et quae possent, digesta barbarie rancida, pectorales arterias eloquentiae munere medicari. Inter hujusmodi pleraque comperimus renovari dignissima quae, solerter elimata robigine turpi, larva vetustatis deposita, merebantur venustis vultibus denuo reformari. Quae nos, adhibita necessariorum suflicientia, in futurae resurrectionis exemplum resuscitata quodammodo redivivae reddidimus sospitati.
Caeterum apud nos in nostris maneriis multitudo non modica semper erat antiquariorum, scriptorum, correctorum, colligatorum, illuminatorum et generaliter omnium, qui poterant librorum servitiis utiliter insudare. Postremo omnis utriusque sexus omnisque status vel dignitatis conditio, cujus erat cum libris aliquale commercium, cordis nostri januas pulsu poterat aperire facillime et in nostrae commodosum reperire cubile.
Sic omnes admisimus codices afferentes, ut nunquam praecedentium multitudo fastidium posterorum efficeret, vel hesternum beneficium praecollatum praejudicium pareret hodierno. Quapropter cum omnibus memoratis personis quasi quibusdam adamantibus attractivis librorum iugiter uteremur, fiebat ad nos desideratus accessus vasorum scientiae et volatus multifarius voluminum optimorum. Et hoc est quod praesenti capitulo sumpsimus enarrare.
Capitulum IX
Quod licet opera veterum amplius amaremus, non tamen damnavimus studia modernorum
LICET nostris desideriis novitas modernorum nunquam fuerit odiosa, qui vacantes studiis ac priorum patrum sententiis quicquam vel subtiliter vel utiliter adicientes grata semper affectione coluimus, antiquorum tamen examinatos labores securiori aviditate cupivimus perscrutari. Sive enim naturaliter viguerunt perspicaciori mentis ingenio, sive instantiori studio forsitan indulserunt, sive utriusque suffulti subsidio profecerunt, hoc unum comperimus evidenter, quod vix sufficiunt successores priorum comperta discutere, atque ea per doctrinae captare compendium, quae antiqui anfractuosis adinventionibus effoderunt.