# Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.191-196

Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon, Lines 1.191-1.196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ricardi-de-bury/ricardi-de-bury-1287-1345-philobiblon/1.191

Cernebamus etiam inter leges et scientias quamdam naturae differentiam manifestam, dum omnis scientia jocundatur et appetit quod suorum principiorum praecordia, introspectis visceribus, pateant et radices suae pullulationis emineant suaeque scaturiginis emanatio luceat evidenter; sic enim ex cognato et consono lumine veritatis conclusionis ad principia ipsum corpus scientiae lucidum fiet totum, non habens aliquam partem tenebrarum. At vero leges, cum sint pacta et humana statuta ad civiliter convivendum vel juga principum superjecta cervicibus subditorum, recusant reduci ad ipsam synderesim, aequitatis originem, eo quod plus habere se timeant de voluntatis imperio quam de rationis arbitrio. Quapropter causas legum discutiendas non esse suadet in pluribus sententia sapientum.
Nempe consuetudine sola leges multae vigorem adquirunt non necessitate syllogistica, sicut artes, prout secundo Politicorum adstruit Aristoteles, Phoebus scholae, ubi politiam redarguit Hippodami, quae novarum legum inventoribus praemia pollicetur, quia leges veteres abrogare et novellas statuere est ipsarum, quae fiunt, valitudinem infirmare. Quae enim sola consuetudine stabilitatem accipiunt, haec necesse est desuetudine dirimantur.
Ex quibus liquido satis constat quod, sicut leges nec artes sunt nec scientiae, sic nec libri legum libri scientiarum vel artium proprie dici possunt. Nec est haec facultas inter scientias recensenda, quam licet geologiam appropriato vocabulo nominare. Libri vero liberalium litterarum tam utiles sunt scripturae divinae, quod sine ipsorum subsidio frustra ad ipsius notitiam intellectus aspiret.
Capitulum XII
Quare libros grammaticales tanta diligentia curavimus renovare
CUM LIBRORUM lectionibus foveremur assidue, quos moris erat cotidie legere vel audire, perpendimus evidenter quantum impediat intellectus officium vel unius vocabuli semiplena notitia, dum nullius enuntiationis sententia capitur, cujus pars quantalibet ignoratur. Quapropter exoticorum verborum interpretationes mira sedulitate jussimus annotari antiquorumque grammaticorum orthographiam, prosodiam, etymologiam ac diasyntheticam inconcussa curiositate consideravimus terminosque vetustate nimia caligantes descriptionibus congruis lucidare curavimus, quatenus iter planum nostris studentibus pararemus.

---

Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/debury.html.
