# Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.244-246

Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon, Lines 1.244-1.246. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ricardi-de-bury/ricardi-de-bury-1287-1345-philobiblon/1.244

Sunt igitur transcriptiones veterum quasi quaedam propagationes recentium filiorum, ad quos paternum devolvatur officium, ne librorum municipium minuatur. Sane hujusmodi transcriptores antiquarii nominantur, quorum studia inter ea quae complentur labore corporeo plus sibi placere. Cassiodorus confitetur, De Institutione Divinarum Litterarum , capitulo tricensimo, ita subdens: Felix, inquit, intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, linguas digitis aperire, salutem mortalibus tacitum dare, et contra diaboli surreptiones illicitas calamo et atramento pugnare. Haec ille. Porro scriptoris officium Salvator exercuit, dum inclinans se deorsum digito scribebat in terra, Joh. octavo, ut nullus quantumcunque nobilis dedignetur hoc facere, quod sapientiam Dei patris intuetur fecisse.
0 scripturae serenitas singularis, ad cujus fabricam inclinatur artifex orbis terrae, in cujus tremendo nomine flectitur omne genu! 0 venerandum artificium singulariter prae cunctis praxibus, quae hominis manu fiunt, cui pectus Dominicum incurvatur humiliter, cui digitus Dei applicatur vice calami functus! Sevisse Dei filium vel arasse, texuisse vel fodisse non legimus; nec quicquam aliud de mechanicis divinam decebat sapientiam humanatam, nisi scribendo litteras exarare, ut discat quilibet generosus aut sciolus, quod hominibus digiti tribuuntur divinitus ad scribendi negotium potius quam ad bellum. Unde librorum sententiam plurimum approbamus, qua clericum inertem scripturae censuerunt quodammodo fore mancum, capitulo sexto supra.
Scribit iustos in libro viventium Deus ipse; lapideas quidem tabulas digito Dei scriptas Moyses accepit. Scribat librum ipse qui iudicat, Job proclamat; digitos scribentis in pariete Mane Thecel Phares Nabuchodonosor tremens vidit, Danielis quinto. Ego, inquit Jeremias, scribebam in volumine atramento, Jeremiae sexto et tricensimo. Quod vides, scribe in libro, Christus Joanni praecipit caro suo, Apoc. primo. Sic Isaiae, sic Josuae officium scriptoris injungitur, ut tam actus quam peritia futuris in posterum commendetur. In vestimento et femore scrtptum habet Rex regum et Dominus dominantium Christus ipse, ut sine scriptura nequeat apparere perfectum Omnipotentis regium ornamentum.

---

Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/debury.html.
