Latin · ~8 min
Lines 1.252-1.258
Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON 1.252-258
Not analysed yet
Capitulum XVII
De debita honestate circa librorum custodiam adhibenda
NON SOLUM Deo praestamus obsequium novorum librorum praeparando volumina, sed sacratae pietatis exercemus oicium, si eosdem nunc illaese tractemus, nunc locis idoneis redditos illibatae custodiae commendemus; ut gaudeant puritate, dum habentur in manibus, et quiescant secure, dum in suis cubilibus reconduntur. Nimirum post vestes et vascula corpori dedicata dominico, sacri libri merentur a clericis honestius contrectari, quibus totiens irrogatur injuria, quotiens eos praesumit attingere manus foeda. Quamobrem exhortari studentes super negligentiis vanis reputamus expediens, quae vitari faciliter semper possent et mirabiliter libris nocent.
In primis quidem circa claudenda et aperienda volumina sit matura modestia, ut nec praecipiti festinatione solvantur, nec inspectione finita sine clausura debita dimittantur. Longe namque diligentius librum quam calceum convenit conservari.
Est enim gens scholarium perperam educata communiter et, nisi majorum regulis refraenetur, infinitis infantiis insolesat. Aguntur petulantia, praesumptione tumescunt; de singulis judicant tanquam certi, cum sint in omnibus inexperti.
Videbis fortassis juvenem cervicosum, studio segniter residentem, et dum hiberno tempore hiems alget, nasus irriguus frigore comprimente distillat, nec prius se dignatur emunctorio tergere, quam subjectum librum madefecerit turpi rore; cui utinam loco codicis corium subderetur sutoris Unguem habet fimo fetente refertum, gagati simillimum, quo placentis materiae signat locum. Paleas dispertitur innumeras, quas diversis in locis collocat evidenter, ut festuca reducat quod memoria non retentat. Hae paleae, quia nec venter libri digerit nec quisquam eas extrahit, primo quidem librum a solita junctura distendunt, et tandem negligenter oblivioni commissae putrescunt.
Fructus et caseum super librum expansum non veretur comedere, atque scyphum hinc inde dissolute transferre; et quia non habet eleemosynarium praeparatum, in libris dimittit reliquias fragmentorum. Garrulitate continua sociis oblatrare non desinit ,et dum multitudinem rationum adducit a sensu physico vacuarum, librum in gremio subexpansum humectat aspergine salivarum. Quid plura? statim duplicatis cubitis reclinatur in codicem et per breve studium soporem invitat prolixum, ac reparandis rugis limbos replicat foliorum, ad libri non modicum detrimentum.