# Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.274-279

Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon, Lines 1.274-1.279. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ricardi-de-bury/ricardi-de-bury-1287-1345-philobiblon/1.274

Capitulum XIX
De moduo communicandi studentibus omnes libros nostros
DIFFICILE semper fuit sic homines limitare legibus honestatis, quin astutia successorum terminos niteretur praecedentium transilire et statutas infringere regulas insolentia libertatis. Quamobrem de prudentum consilio certum modum praefiximus, per quem ad utilitatem studentium librorum nostrorum communicationem et usum volumus devenire.
In primis enim libros omnes et singulos, de quibus catalogum fecimus specialem, concedimus et donamus intuitu caritatis communitati scholarium in aula N Oxoniensi degentium, in perpetuam eleemosynam pro anima nostra et parentum nostrorum necnon pro animabus illustrissimi regis Angliae Edwardi tertii post conquestum ac devotissimae dominae reginae Philippae consortis ejusdem, ut iidem libri omnibus et singulis universitatis dictae villae scholaribus et magistris tam regularibus quam saecularibus commodentur pro tempore ad profectum et usum studendi, juxta modum quem immediate subjungimus, qui est talis. Quinque de scholaribus in aula preafata commorantibus assignentur per ejusdem aulae magistrum, quibus omnium librorum custodia deputetur, de quibus quinque personis tres et nullatenus pauciores librum vel libros ad inspectionem et usum dumtaxat studii valeant commodare; ad copiandum vero vel transcribendum nullum librum volumus extra saepta domus concedi.
Igitur cum scholaris quicunque saecularis vel religiosus, quos in praesenti favore ad paria judicamus, librum aliquem commodandum periverit, considerent diligenter custodes an librum talem habuerint duplicatem; et si sic, commodent ei librum cautione recepta, quae librum traditum in valore transcendat judicio commodato memorialis scriptura, continens nomina personarum quae librum tradunt et illius qui recipit, cum die et anno Domini quo continget fieri commodatum.
Si vero custodes invenerint, quod ille liber qui petitur duplicatus non fuerit, talem librum nullatenus commodent cuicunque, nisi fuerit de comitiva scholarium dictae aulae, nisi forte ad inspectionem et infra saepta domus vel aulae praedictae, sed non ad ulterius deferendum.

---

Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/debury.html.
