# Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.280-286

Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon, Lines 1.280-1.286. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ricardi-de-bury/ricardi-de-bury-1287-1345-philobiblon/1.280

Scholari vero cuilibet praedictae aulae liber quicunque per tres de praedictis custodibus valeat commodari, nomine tamen suo cum die quo librum recipit prius annotato. Nec tamen ipse possit librum sibi traditum alteri commodare, nisi de assensu trium de custodibus supradictis, et tunc deleto nomine primi nomen secundi cum tempore traditionis scribatur.
Ad haec omnia observandum custodes singuli fidem praestent, quando eis custodia hujusmodo deputatur. Recipientes autem librum vel libros ibidem jurabunt quod eum vel eos ad alium usum nisi ad inspectionem et studium nullatenus applicabunt, quodque illum et illos extra villam Oxoniensem cum suburbio nec deferent nec deferri permittent.
Singulis autem annis computum reddent praedicti custodes magistro domus et duobus quos secum duxerit de suis scholaribus assumendos, vel si eidem non vacaverit, tres deputet inspectores alios a custodibus, qui librorum catalogum perlegentes videant quod omnes habeant vel in voluminibus propriis vel saltem per cautiones praesentes. Ad hunc autem computum persolvendum tempus credimus opportunum a kalendis Julii usque ad festum sequens translationis gloriosi martyris sancti Thomae.
Hoc autem omnino adicimus quod quilibet, cui liber aliquis fuerit commodatus, semel in anno librum praesentet custodibus et suam si voluerit videat cautionem. Porro si contingat fortuito per mortem, furtum, fraudem vel incuriam librum perdi, ille qui perdidit vel ejusdem procurator seu etiam executor pretium libri solvat et ejusdem recipiat cautionem. Quod si qualitercunque custodibus ipsis lucrum evenerit, in nihil aliud quam in librorum reparationem et subsidium convertatur.
Capitulum XX
Exhortatio scholarium ad rependedum pro nobis suffragia debitae pietatis
TEMPUS jam efflagitat terminare tractatum, quem de amore librorum compegimus, in quo contemporaneorum nostrorum admirationibus de eo quod tantum libros dileximus rationem reddere nisi sumus. Verum quia vix datur aliquid operari mortalibus, quod nullius respergatur pulvere vanitatis, studiosum amorem, quem ita diuturnum ad libros habuimus, justificare penitus non audemus, quin fuerit forsan nobis quandoque occasio alicuis negligentiae venialis, quamvis amoris materia sit honesta et intentio regulata. Si namque cum omnia fecerimus, servos nos inutiles dicere teneamur; si Job sanctissimus sua opera verebatur; si juxta Isaiam quasi pannus menstruatae omnes sunt justitiae nostrae; quis se de perfectione cujuscunque virtutis praesumet jactare, quin forsitan a seipso non poterit deprehendi? Bonum enin ex integris causis, malum autem omnifariesicut Dionysius, De divinis nominibus , nos informat.

---

Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/debury.html.
