Latin · ~8 min
Lines 1.60-1.64
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.60-64
Not analysed yet
Capitulum IV
Querimonia librorum contra clericos jam promotos
PROGENIES viperarum parentes proprios perimens atque semen nequam ingratissimi cuculi, qui, cum vires acceperit, virium largitricem nutriculam suam necat, sunt clerici degeneres erga libros. Reddite praevaricatores ad cor et quid per libros recipitis fideliter computetis et invenietis libros totius nobilis status vestri quodammodo creatores, sine quibus proculdubio deficissent caeteri promotores.
Ad nos nempe rudes penitus et inertes reptastis, ut parvuli loquebamini, ut parvuli sapiebatis, ut parvuli eiulantes implorastis participes fieri lactis nostri. Nos vero protinus lacrimis vestris tacti mamillam grammaticae porreximus exsugendam, quam dentibus atque lingua contrectastis assidue, donec dempta nativa barbarie nostris linguis inciperetis magnalia Dei fari. Post haec philosophiae vestibus valde bonis, rhetorica et dialectica, quas apud nos habuimus et habemus, vos induimus, cum essetis nudi, quasi tabula depingenda. Omnes enim philosopiae domestici sunt vestiti duplicibus, ut tegatur tam nuditas quam ruditas intellectus. Post haec, ut alati more seraphico super cherubin scanderetis, quadrivialium pennas vobis quatuor adjungentes, transmisimus ad amicum, ad cujus ostium, dum tamen improbe pulsaretis, tres panes commodarentur intelligentiae Trinitatis, in qua consistit finalis felicitas cujuslibet viatoris.
Quod si vos haec munera non habere dixeritis, confidenter asserimus, quod vel ea per incuriam perdidistis collata, vel in principio desides respuistis oblata. Si hujusmodi videantur ingratis pusilla, adicimus his majora. Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, vos populus peculiaris in sortem Domini computati, vos sacerdotes et ministri Dei, immo vos antonomatice ipsa Ecclesia Dei dicimini, quasi laici non sint ecclesiastici nuncupandi. Vos, laicis postpositis, psalmos et hymnos concinitis in cancellis et altari deservientes, cum altario participantes, verum conficitis corpus Christi, in quo Deus ipse vos solum laicis, immo paulo magis angelis honoravit. Cui enim aliquando angelorum dixit: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech? Vos crucifixi patrimonium dispensatis pauperibus, ubi jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Vos estis pastores gregis Dominici tam exemplo vitae quam verbo doctrinae, qui vobis tenentur rependere lac et lanam.