Latin · ~8 min
Lines 1.69-1.72
Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON 1.69-72
Not analysed yet
Caeterum jam de clericis, qui sunt vasa virtutis, loquamur. Quis de vobis pulpitum seu scabellum praedicaturus ascendit nobis penitus inconsultis? Quis scholas lecturus vel disputaturus ingreditur, qui nostris conatibus non fulcitur? Primum oportet volumen cum Ezechiele comedere, quo venter memoriae dulcescat intrinsecus et sic more pantherae refectae redoleat extrinsecus conceptorum aromatum odor suavis, ad cujus anhelitum coanhelent accedere omnes bestiae et jumenta. Sic nostra natura in nostris familiaribus operante latenter, auditores accurrunt benevoli, sicut adamas trahit ferrum nquaquam invite. O virtus infinita librorum! Jacent Parisius vel Athenis simulque resonat in Britannia et in Roma. Quiescentes quippe moventur, dum ipsis loca sua tenentibus, auditorum intellectibus circumquaque feruntur.
Nos denique sacerdotes, pontifices, cardinales et papam, ut cuncta in hierarchia ecclesiastica collocentur in ordine, litterarum scientia stabilimus. A libris namque sumit originem quicquid boni provenit statui clericali. Sed haec hactenus: piget enim reminisci quae dedimus populo clericorum degeneri, quia magis videntur perdita quam collata, quaecumque munera tribuuntur ingratis.
Deinceps insistemus parumper recitandis injuriis quas rependunt, vilipensionibus et jacturis, de quibus nec singula generum recitare sufficimus, immo vix proxima genera singulorum. Inprimis de domiciliis clericorum nobis jure haereditario debitis vi et armis expellimur, qui quondam in interiori cubiculo cellulas habebamus quietis, sed proh dolor! his nefandis temporibus penitus exsulantes improperium patimur extra portas.
Occupant etenim loca nostra nunc canes, nunc aves, nunc bestia bipedalis, cujus cohabitatio cum clericis vetabatur antiquitus, a qua semper super aspidem et basiliscum alumnos nostros docuimus esse fugiendum; quamobrem ista nostris semper studiis aemula, nullo die placanda, finaliter nos conspectos in angulo jam defunctae araneae sola tela protectos, in rugam fronte collecta, virulentis sermonibus detrahit et subsannat, ac nos in tota domus suppellecti supervacaneos hospitari demonstrat et ad unumquodque oeconomiae servitiam conqueritor otiosos, mox in captiegia pretiosa, sindonem et sericum et coccum bis tinctum, vestes et varias furraturas, linum et lanam, nos consulit commutandos: et quidem merito, si videret intrinseca cordis nostri, si nostris privatis interfuisset consiliis, si Theophrasti vel Valerii perlegisset, vel saltem quintum et vicensimum capitulum Ecclesiastici auribus intellectus audisset.