# Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.73-75

Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon, Lines 1.73-1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ricardi-de-bury/ricardi-de-bury-1287-1345-philobiblon/1.73

Quapropter conquerimur de hospitiis nobis injuste ablatis, de vestibus, non quidem non datis sed de datis antiquitus, violentis manibus laceratis. Adhaesit pavimento anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster, et gloria nostra in pulverem est deducta. Morbis variis laboramus, dorsa dolentes et latera, et jacemus membratim paralysi dissoluti, nec est qui recogitet, nec est ullus qui malagma procuret. Candor nativus et luce perspicuus jam in fuscum et croceum est conversus, ut nemo medicus dubitet ictericia nos infectos. Arthriticam patiuntur nonnulli de nobis, sicut extremitates retortae insinuant evidenter. Fumus et pulvis, quibus infestamur assidue, radiorum visualium aciem hebetarunt et jam lippientibus oculis ophthalmiam superducunt.
Ventres nostri duris torsionibus viscerum, quae vermes edaces non cessant corrodere, consumuntur et utriusque Lazari sustinemus putridinem, nec invenitur quisquam, qui cedri resina non liniat vel qui quatriduano jam putrido clamans dicat, Lazare veni foras! Nullo circumligantur medicamine vulnera nostra saeva, quae nobis innoxiis inferuntur atrociter, nec est ullus qui super nostra ulcera cataplasmet; sed pannosi et algidi in angulos tenebrosos abicimur, in lacrimis cum sancto Job in sterquilionio colocamur, vel, quod nefas videtur effatu, in abyssis abscondimur cloacarum. Pulvinar subtrahitur evangelicis supponendum lateribus, quibus primo deberent de sortibus clericorum provenire subsidia et sic ad nos suo famulatui deputandos pro semper communis victus necessarius derivari.
Rursus de alio genere calamitatis conquerimur, quae personis nostris crebrius irrogatur injuste. Nam in servos vendimur et ancillas et obsides in tabernis absque redemptore jacemus. Macellariis crudelibus subdimur, ubi mactare tam pecora quam jumenta sine piis lacrimis non videmus et ubi millesies morimur ipso metu, qui cadere posset in constantem. Judaeis committimur, Sarracenis, haereticis et paganis, quorum super omnia toxicum formidamus, per quos nonnullos de nostris parentibus per venemum pestiferum constat esse corruptos. Sane nos, qui architectonici reputari debemus in scientiis et subjectis nobis omnibus mechanicis imperamus, subalternatorum regimini vice versa committimur, tanquam si monarcha summe nobilis rusticanis calcaneis substernatur. Sartor et sutor et scissor quicunque ac cujuslibet artifex operis inclusos nos custodit in carcere pro superfluis et lascivis deliciis clericorum.

---

Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/debury.html.
