# Historiarum Libri Quatuor 1.1.10-11

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 1.1.10 to 1.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/1.1.10

10. Tiranni baptismus et interfectio. Utiliter ergo patrata victoria, rex tirannum captum secum Lemovicas ducit. Ibique ei vitae ac mortis optionem dedit, si baptizaretur, vitam, sin minus, mortem promittens. Tirannus mox absque contradictione baptizari petit. Sed dubium an fidei quicquam habuerit. Quia ergo Pentecostes instabat sollempnitas (Jun. 11), ac episcoporum conventus regi aderat, ab episcopis ei triduanum indicitur jejunium. Die vero constituta cum in basilica sancti Marcialis martiris, post episcoporum peracta officia in sacrum fontem ab ipso rege excipiendus descenderet, jamque trina immersione in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizatus esset, Ingo ante signifer, gladio educto loetaliter eum transverberat, ac fontem sacratum, vulneris effusione immaniter cruentat. Rex tantum facinus indignans, principibus frementibus homicidam rapi ac trucidari jubet. Ille gladio projecto fugiens, sancti Marcialis aram complexus est; indulgentiam ab rege ac primatibus postulans, atque loquendi locum multis clamoribus petens. Et jussu regio, de commisso facinore responsurus sistitur. Orsusque sic ait: 11. Oratio Ingonis pro se apud regem et principes suasorie habita. Deum voluntatis meae conscium testor, nihil mihi fuisse carius vestra salute. Vester amor ad hoc me impulit. Ob vestram salutem in has me miserias praecipitavi. Pro omnium vita, tantum periculum subire non expavi. Grande quidem est gestum negotium, sed major est negotii utilitas. Regiam majestatem me laesisse quidem non abnuo, sed multa commoda in facinore comparata assero. Consideretur auctoris animus, animadvertatur etiam futura facinoris utilitas. Tirannum captum metus causa baptismum petiisse adverti, eumque postquam dimitteretur, pluribus injuriis vicem redditurum, suorumque stragem gravissime ulturum. In quem, quia futurae cladis causa visus est, ferrum converti. Haec est mei facinoris causa. Haec me ad scelus impulit. Hoc ob regis suorumque salutem peregi. Et utinam morte mea, patriae libertas, rerumque tranquillitas consequantur! Sed si occidor, ob regis primatumque salutem occisus videbor. Cogitet jam quisque, an pro hujusmodi mercede ei militandum sit; et an pro fide servata, tali habendus sit retributione. Ecce capitis et pectoris laterisque recentia vulnera! Patent praecedentium temporum cicatrices, dispersique per reliqua corporis membra livores. Quorum assiduis doloribus confectus, nihil post tot mala, nisi mortem, malorum finem exspecto. Qua conquestione alios ad benivolentiam traxit, alios vero ad lacrimas impulit. Unde et milites pro eo agentes, regem demulcent, et ad pietatis clementiam suadent; nihil regi prodesse asserentes, si suorum quispiam intereat; immo in tiranni occisione gaudendum, vel quia vitae datus sit si fidelis decessit, vel quia ejus insidiae penitus defecerint si in dolo baptismum susceperit. Quibus rex animum temperans, tumulato barbaro, Ingonem in gratia resumit. Et insuper castrum quod Blesum dicitur ei liberaliter accommodat, eo quod is qui castri custodiam agebat, in bello pyratico occisus esset. Ejus quoque uxorem derelictam, dono regio in matrimonio Ingo sibi accopulat. Regis exinde ac principum gratia admodum usus, prospere ac feliciter omnia gerebat. Verum id in brevi. Nam vulnerum sanies male a cirurgis amputata, cum sub recutita superficie, tumorem intrinsecus operaretur, nimio humoris reumatismo, plus biennio vexatus, in lectum decidit. Unde et intercluso reumate, penitus intumuit. Sicque toto erisipilato corpore, vitam amisit, Gerlonem filium parvum superstitem relinquens. Qui ab rege tutori commissus, patrimonium cum matre possedit.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
