# Historiarum Libri Quatuor 1.1.14-15

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 1.1.14 to 1.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/1.1.14

14. Mores Karoli. Karolus itaque rex creatus, ad multam benivolentiam intendebat. Corpore prestanti, ingenio bono simplicique. Exercitiis militaribus non adeo assuefactus. At litteris liberalibus admodum eruditus. In dando profusus, minime avarus. Duplici morbo notabilis, libidinis intemperans, ac circa exsequenda juditia paulo neglegentior fuit. Galliarum principes ei animo ac sacramento annexi sunt. Necnon et Rotbertus Odonis regis defuncti frater, vir industrius atque audatia plurimus. sese militaturum regi accommodat. Quem etiam rex Celticae ducem praeficit, ac in ea omnium gerendorum ordinatorem concedit; ejus fere per quadriennium consilio utens, eique admodum consuescens. A quo per Neustriam deductus, urbibus atque oppidis ab eo receptus est. Urbemque Turonicam petens, plurima auri atque argenti talenta, sancto Martino liberaliter impertit. A cujus servitoribus pro sese fieri deprecationes postulans, perpetim cotidianas obtinuit. Inde quoque omnibus obtentis rediens, Belgicam repetit, ac sanctum Remigium donis egregiis honorat. Et sic Rotberto Gallia Celtica collata, in Saxoniam secedit; cujus urbes sedesque regias lustrans cum oppidis, nullo renitente obtinuit. Ubi etiam Heinricum regio genere inclitum, ac inde oriundum, ducem omnibus praeficit. Sarmatas absque praelio subditos habuit. Anglos quoque ac reliquos transmarinorum populos, mira benivolentia sibi adegit. Vix tamen per decennium. Et forte felicissimus per omnia fuisset, si in uno nimium non errasset. 15. Nimia Karoli dilectio erga Haganonem. Nam cum multa benignitate principes coleret, praecipua tamen beatitudine Haganonem habebat, quem ex mediocribus potentem effecerat; adeo ut magnatibus quibusque longe absistentibus, ipse regio lateri solus haereret, pilleum etiam a capite regis sepissime sumptum, palam sibi imponeret. Quod etiam multam regi intulit labem. Et enim primates id ferentes indignum, regem adeunt, ac apud eum satis conqueruntur, hominem obscuris parentibus natum, regiae dignitati multum derogare, cum acsi indigentia nobilium, ipse tamquam consulturus regi assistat. Et nisi a tanta consuetudine cesset, sese a regis consilio penitus discessuros. Rex dissuasionibus his minime credulus, a dilecto non cessit.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
